Magnificat secundi toni a 5-文本歌词

Magnificat secundi toni a 5-文本歌词

Choir of Clare College, Cambridge&Graham Ross
发行日期:

Magnificat anima mea Dominum.

Et exultavit spiritus meus: in Deo salutari meo.

Quia respexit humilitatem ancillæ suæ:

ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quia fecit mihi magna qui potens est:

et sanctum nomen eius.

Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.

Fecit potentiam in bracchio suo:

dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede:

et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis:

et divites dimisit inanes.

Suscepit Israel puerum suum:

recordatus misericordiæ suæ.

Sicut locutus est ad patres nostros:

Abraham et semini eius in sæcula.

Gloria Patri, et Filio,

et Spiritui Sancto,

sicut erat in principio, et nunc, et semper,

et in sæcula sæculorum.

Amen.