Iste confessor Domini sacratus - Hymne-文本歌词

Iste confessor Domini sacratus - Hymne-文本歌词

Schola de la Sainte-Chapelle&Brigitte Lesne
发行日期:

Iste confessor Domini sacratus Festa plebs cuius celebrat per orbem Hodie letus meruit secreta Scandere celi Qui pius, prudens, humilis, pudicus Sobrius, castus fuit et quietus Vita dum presens vegetavit eius Corporis artus Ad sacrum cuius tumulum frequenter Membra languentum modo sanitati Quolibet morbo fuerint gravata Restituuntur Unde nunc noster chorus in honorem Ipsius, hymnum canit hunc libenter Ut piis eius meritis iuvemur Omne per evum Sit salus illi, decus atque virtus Qui supra celi residens cacumen Totius mundi machinam gubernat Trinus et unus. Amen